Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. recenset exim singulos
  2. scribens viritim nomina,
  3. longo et locatos ordine
  4. adstare pro templo iubet.
  5. praescriptus et iam fluxerat
  6. dies: furebat fervidus
  7. iudex avaro spiritu,
  8. promissa solvi efflagitans.
  9. tum martyr: ‘adsistas velim
  10. coramque dispositas opes
  11. mirere, quas noster Deus
  12. praedives in sanctis habet.
  13. videbis ingens atrium
  14. fulgere vasis aureis,
  15. et per patentes porticus
  16. structos talentis ordines.’
  17. it ille nec pudet sequi,
  18. ventum ad sacratam ianuam,
  19. stabant catervae pauperum,
  20. inculta visu examina.