Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. tribus per urbem cursitat
  2. diebus infirma agmina
  3. omnesque qui poscunt stipem
  4. cogens in unum et congregans.
  5. illic utrisque obtutibus
  6. orbes cavatos praeferens
  7. baculo regebat praevio
  8. errore nutantem gradum,
  9. et claudus infracto genu,
  10. vel crure trunco semipes,
  11. breviorve planta ex altera
  12. gressum trahebat inparem.
  13. est ulcerosis artubus
  14. qui tabe corrupta fluat,
  15. est cuius arens dextera
  16. nervos in ulnam contrahat.
  17. tales plateis omnibus
  18. exquirit, adsuetos ali
  19. p.118
  20. ecclesiae matris penu,
  21. quos ipse promus noverat.