Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sed nec recuso prodere
  2. locupletis arcam numinis;
  3. vulgabo cuncta et proferam
  4. pretiosa quae Christus tenet.
  5. p.116
  6. unum sed orans flagito,
  7. indutiarum paululum,
  8. quo fungar efficacius
  9. promissionis munere,
  10. dum tota digestim mihi
  11. Christi supellex scribitur;
  12. nam calculanda primitus,
  13. tum subnotanda est summula.’
  14. laetus tumescit gaudio
  15. praefectus ac spem 1 devorat,
  16. aurum velut iam conditum
  17. domi maneret gestiens.
  18. pepigere tempus tridui,
  19. laudatus inde absolvitur
  20. Laurentius, sponsor sui
  21. et sponsor ingentis lucri.