Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina,
  2. expiandus quaestione non suorum criminum.
  3. audias, nec tortor adstat, eiulatus flebiles,
  4. scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur,
  5. crescit et suspensus ipse vinculis latentibus.
  6. his modis spurcum latronem martyrum virtus quatit,
  7. haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit;
  8. praedo vexatus relictis se medullis exuit.
  9. linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit,
  10. ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia,
  11. confitens ardere sese; nam gehennae est incola.
  12. quid loquar purgata longis alba morbis corpora,
  13. algidus cum decoloros horror artus concutit,
  14. hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit?
  15. hoc bonum Salvator ipse, quo fruamur, praestitit,
  16. martyrum cum membra nostro consecravit oppido,
  17. sospitant quae nunc colonos quos Hiberus alluit.
  18. p.108
  19. state nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis,
  20. coniugum salute laeta vox maritarum strepat:
  21. sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium!