Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. aeterne rector, divide ianuas
  2. caeli obseratas terrigenis prius,
  3. ac te sequentem, Christe, animam voca,
  4. cum virginalem, tum Patris hostiam.’
  5. sic fata Christum vertice cernuo
  6. supplex adorat, vulnus ut inminens
  7. cervix subiret prona paratius.
  8. ast ille tantam spem peragit manu,
  9. uno sub ictu nam caput amputat;
  10. sensum doloris mors cita praevenit.
  11. exutus inde spiritus emicat
  12. liberque in auras exilit. angeli
  13. saepsere euntem tramite candido.
  14. miratur orbem sub pedibus situm,
  15. spectat tenebras ardua subditas
  16. ridetquc solis quod rota circuit,
  17. quod mundus omnis volvit et inplicat,
  18. rerum quod atro turbine vivitur,
  19. quod vana saecli mobilitas rapit:
  20. p.344
  21. reges, tyrannos, imperia et gradus