Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. pompasque honorum stulta tumentium,
  2. argenti et auri vim rabida siti
  3. cunctis petitam per varium nefas,
  4. splendore multo structa habitacula,
  5. inlusa pictae vestis inania,
  6. iram, timorem, vota, pericula,
  7. nunc triste longum, nunc breve gaudium,
  8. livoris atri fumificas faces,
  9. nigrescit unde spes hominum et decus,
  10. et, quod malorum taetrius omnium est,
  11. gentilitatis sordida nubila.
  12. haec calcat Agnes ac pede proterit
  13. stans et draconis calce premens caput,
  14. terrena mundi qui ferus omnia
  15. spargit venenis mergit et inferis;
  16. nunc virginali perdomitus solo
  17. cristas cerebri deprimit ignei
  18. nec victus audet tollere verticem.
  19. cingit coronis interea Deus
  20. frontem duabus martyris innubae: