Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. primum sed Agnes hunc habuit gradum
  2. caelestis aulae, mox alius datur
  3. ascensus; iram nam furor incitat
  4. hostis cruenti: vincor, ait gemens,
  5. ‘i, stringe ferrum, miles, et exere
  6. p.342
  7. praecepta summi regia principis.’
  8. ut vidit Agnes stare trucem virum
  9. mucrone nudo, laetior haec ait:
  10. ‘exulto talis quod potius venit
  11. vesanus, atrox, turbidus armiger,
  12. quam si veniret languidus ac tener
  13. mollisque ephebus tinctus aromate,
  14. qui me pudoris funere perderet.
  15. hic, hic amator iam, fateor, placet:
  16. ibo inruentis gressibus obviam,
  17. nec demorabor vota calentia:
  18. ferrum in papillas omne recepero
  19. pectusque ad imum vim gladii traham.
  20. sic nupta Christo transiliam poli
  21. omnes tenebras aethere celsior.