Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. aversa vultus, ne petulantius
  2. quisquam verendum conspiceret locum.
  3. intendit unus forte procaciter
  4. os in puellam nec trepidat sacram
  5. spectare formam lumine lubrico.
  6. en ales ignis fulminis in modum
  7. vibratur ardens atque oculos ferit.
  8. caecus corusco lumine corruit
  9. atque in plateae pulvere palpitat.
  10. tollunt sodales seminecem solo
  11. verbisque deflent exequialibus.
  12. ibat triumphans virgo Deum Patrem
  13. Christumque sacro carmine concinens,
  14. quod sub profani labe periculi
  15. castum lupanar nec violabile
  16. experta victrix virginitas foret.
  17. sunt qui rogatam rettulerint preces
  18. fudisse Christo, redderet ut reo
  19. lucem iacenti: tunc iuveni halitum
  20. vitae innovatum visibus integris.