Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. unam decemplex edita sexies
  2. merces perenni lumine conficit,
  3. centenus extat fructus in altera.
  4. o virgo felix, o nova gloria,
  5. caelestis arcis nobilis incola,
  6. intende nostris conluvionibus
  7. vultum gemello cum diademate,
  8. cui posse soli cunctiparens dedit
  9. castum vel ipsum reddere fornicem,
  10. purgabor oris propitiabilis
  11. fulgore, nostrum si iecur inpleas.
  12. nil non pudicum est quod pia visere
  13. dignaris almo vel pede tangere.