Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Agnes sepulcrum est Romulea in domo,
  2. fortis puellae, martyris inclytae.
  3. conspectu in ipso condita turrium
  4. servat salutem virgo Quiritium,
  5. nec non et ipsos protegit advenas
  6. puro ac fideli pectore supplices.
  7. duplex corona est praestita martyri:
  8. intactum ab omni crimine virginal,
  9. mortis deinde gloria liberae.
  10. aiunt iugali vix habilem toro
  11. primis in annis forte puellulam
  12. Christo calentem fortiter inpiis
  13. iussis renisam, quo minus idolis
  14. addicta sacram desereret fidem,
  15. temptata multis nam prius artibus,
  16. nunc ore blandi iudicis inlice,
  17. nunc saevientis carnificis minis,
  18. stabat feroci robore pertinax
  19. corpusque duris excruciatibus
  20. ultro offerebat non renuens mori.