Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. tum trux tyrannus: si facile est, ait,
  2. ‘poenam subactis ferre doloribus
  3. et vita vilis spernitur, at pudor
  4. carus dicatae virginitatis est.
  5. hanc in lupanar trudere publicum
  6. certum est, ad aram ni caput applicat
  7. ac de Minerva iam veniam rogat,
  8. quam virgo pergit temnere virginem,
  9. omnis iuventus inruet et novum
  10. ludibriorum mancipium petet.’
  11. haud, inquit Agnes, ‘inmemor est ita
  12. p.340
  13. Christus suorum, perdat ut aureum
  14. nobis pudorem, nos quoque deserat.
  15. praesto est pudicis nec patitur sacrae
  16. integritatis munera pollui.
  17. ferrum inpiabis sanguine, si voles,
  18. non inquinabis membra libidine.’
  19. sic elocutam publicitus iubet
  20. flexu in plateae sistere virginem.
  21. stantem refugit maesta frequentia,