Liber Peristephanon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus
- supplicia, auderet qui vitiare animam,
- inde furens quaesitor ait: ‘iam, tortor, ab unco
- desine; si vana est quaestio, morte agito,
- huic abscide caput, crux istum tollat in auras
- viventesque oculos offerat alitibus,
- hos rape praecipites et vinctos conice in ignem,
- sit pyra quae multos devoret una reos.
- en tibi quos properes rimosae inponere cumbae,
- pellere et in medii stagna profunda freti.
- quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor
- vexerit et tumidis caesa labarit aquis,
- dissociata putrem laxent tabulata carinam
- conceptumque bibant undique naufragium,
- squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum
- belua consumptis cruda cadaveribus.’
- haec persultanti celsum subito ante tribunal
- offertur senior nexibus inplicitus.
- stipati circum iuvenes clamore ferebant
- ipsum Christicolis esse caput populis:
p.310