Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. illo namque die Roma secesserat, ipsos
  2. p.308
  3. peste suburbanos ut quateret populos,
  4. non contentus humum celsae intra moenia Romae
  5. tinguere iustorum caedibus assiduis.
  6. Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam
  7. cerneret eluvie sanguinis affluere,
  8. protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram
  9. quaeque loca aequoreus proxima portus habet,
  10. inter carnifices et constipata sedebat
  11. officia extructo celsior in solio.
  12. discipulos fidei detestandique rebelles
  13. idolii ardebat dedere perfidiae,
  14. carcereo crinita situ stare agmina contra
  15. iusserat horrendis excrucianda modis,
  16. inde catenarum tractus, hinc lorea flagra
  17. stridere, virgarum concrepitare fragor,
  18. ungula fixa cavis costarum cratibus altos
  19. pandere secessus et lacerare iecur,
  20. ac iam lassatis iudex tortoribus ibat
  21. in furias cassa cognitione fremens,