Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. si foret extinctum propere caput, omnia vulgi
  2. pectora Romanis sponte sacranda deis.
  3. insolitum leti poscunt genus et nova poenae
  4. inventa, exemplo quo trepident alii.
  5. ille supinata residens cervice: quis, inquit,
  6. dicitur? adfirmant dicier Hippolytum.
  7. ‘ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales,
  8. intereatque feris dilaceratus equis.’
  9. vix haec ille, duo cogunt animalia freni
  10. ignara insueto subdere colla iugo,
  11. non stabulis blandive manu palpata magistri
  12. imperiumque equitis ante subacta pati,
  13. sed campestre vago nuper pecus e grege captum,
  14. quod pavor indomito corde ferinus agit.
  15. iamque reluctantes sociarant vincula bigas,
  16. oraque discordi foedere nexuerant.
  17. temonis vice funis inest, qui terga duorum
  18. dividit et medius tangit utrumque latus,
  19. deque iugo in longum se post vestigia retro
  20. protendens trahitur, transit et ima pedum.