Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. confundit plebeia phalanx umbonibus aequis
  2. discrimen procerum praecipitante fide.
  3. nec minus Albanis acies se candida portis
  4. explicat et longis ducitur ordinibus,
  5. exultant fremitus variarum hinc inde viarum,
  6. indigena et Picens plebs et Etrusca venit,
  7. concurrit Samnitis atrox, habitator et altae
  8. Campanus Capuae, iamque Nolanus adest,
  9. quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum
  10. pigneribus rapidum carpere gestit iter.
  11. vix capiunt patuli populorum gaudia campi,
  12. haeret et in magnis densa cohors spatiis,
  13. angustum tantis illud specus esse catervis
  14. haud dubium est, ampla fauce licet pateat,
  15. stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum
  16. tunc adeat cultu nobile regifico,
  17. parietibus celsum sublimibus atque superba
  18. p.320
  19. maiestate potens muneribusque opulens.
  20. ordo columnarum geminus laquearia tecti
  21. sustinet auratis suppositus trabibus.