Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. adduntur graciles tecto breviore recessus,
  2. qui laterum seriem iugiter exsinuent.
  3. at medios aperit tractus via latior alti
  4. culminis exsurgens editiore apice.
  5. fronte sub adversa gradibus sublime tribunal
  6. tollitur, antistes praedicat unde Deum.
  7. plena laborantes aegre domus accipit undas,
  8. artaque confertis aestuat in foribus,
  9. maternum pandens gremium, quo condat alumnos
  10. ac foveat fetos adcumulata sinus.
  11. si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma
  12. Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat
  13. prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,
  14. annua festa inter dinumerare velim,
  15. crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus
  16. lucis honoratae praemia restituens,
  17. inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni
  18. Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
  19. sic te pro populo, cuius tibi credita vita est,
  20. orantem Christus audiat omnipotens;