Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus
  2. posse dedit, quod quis postulet, adnuere,
  3. ipsa, illas animae exuvias quae continet intus,
  4. aedicula argento fulgurat ex solido,
  5. praefixit tabulas dives manus aequore levi
  6. candentes, recavum quale nitet speculum,
  7. nec Pariis contenta aditus obducere saxis
  8. p.318
  9. addidit ornando clara talenta operi,
  10. mane salutatum concurritur: omnis adorat
  11. pubis; eunt, redeunt solis ad usque obitum.
  12. conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos
  13. permixtim populos religionis amor.
  14. oscula perspicuo figunt inpressa metallo,
  15. balsama defundunt, fletibus ora rigant.
  16. iam cum se renovat decursis mensibus annus
  17. natalemque diem passio festa refert,
  18. quanta putas studiis certantibus agmina cogi,
  19. quaeve celebrando vota coire Deo?
  20. urbs augusta suos vomit effunditque Quirites,
  21. una et patricios ambitione pari