Liber Peristephanon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis,
- quae iaciant claros antra super radios,
- quamlibet ancipites texant hinc inde recessus
- arta sub umbrosis atria porticibus,
- at tamen excisi subter cava viscera montis
- crebra terebrato fornice lux penetrat,
- sic datur absentis per subterranea solis
- cernere fulgorem luminibusque frui.
- talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
- propter ubi adposita est ara dicata Deo.
- illa sacramenti donatrix mensa eademque
- custos fida sui martyris adposita
- servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro,
- pascit item sanctis Tibricolas dapibus,
- mira loci pietas et prompta precantibus ara
- spes hominum placida prosperitate iuvat,
- hic corruptelis animique et corporis aeger
- oravi quotiens stratus, opem merui,
- quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos,
- conplecti licitum est, scribo quod haec eadem,