Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. palliolis etiam bibulae siccantur harenae,
  2. ne quis in infecto pulvere ros maneat,
  3. si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis
  4. insidet, hunc omnem spongia pressa rapit,
  5. nec iam densa sacro quidquam de corpore silva
  6. obtinet aut plenis fraudat ab exequiis,
  7. cumque recensetis constaret partibus ille
  8. corporis integri qui fuerat numerus,
  9. nec purgata aliquid deberent avia toto
  10. ex homine extersis frondibus et scopulis,
  11. metando eligitur tumulo locus: ostia linquunt,
  12. Roma placet, sanctos quae teneat cineres,
  13. haud procul extremo culta ad pomeria vallo
  14. mersa latebrosis crypta patet foveis:
  15. huius in occultum gradibus via prona reflexis
  16. ire per anfractus luce latente docet,
  17. primas namque fores summo tenus intrat hiatu
  18. p.316
  19. inlustratque dies limina vestibuli,
  20. inde ubi progressu facili nigrescere visa est
  21. nox obscura loci per specus ambiguum,