Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. veris refutat medicus hanc calumniam:
  2. ‘scrutare vel tu nunc latebras faucium,
  3. intraque dentes curiosum pollicem
  4. circumfer, haustus vel patentes inspice,
  5. lateatne quidquam quod regat spiramina.
  6. p.294
  7. quamquam forassem forte si puncto levi
  8. tenuive linguam contigissem vulnere,
  9. titubante plectro fatus esset debilis,
  10. nam cum magistra vocis in vitium cadit,
  11. usus necesse est et loquendi intercidat.
  12. fiat periclum, si placet, cuiusmodi
  13. edat querellam quadrupes lingua eruta,
  14. elinguis et quem porca grunnitum strepat;
  15. cui vox fragosa, clamor est inconditus,
  16. probabo mutam nil sonare stridulum.
  17. testor salutem principis me simplici
  18. functum secantis arte, iudex optime,
  19. servisse iussis absque fraude publicis,
  20. sciat hic quis illi verba suggillet deus:
  21. ego unde mutus sit disertus nescio.’