Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. his sese Aristo purgat, at contra inpium
  2. nil haec latronem Christianorum movent;
  3. magis magisque fertur in vesaniam,
  4. quaerit alienus sanguis ille asperserit
  5. virum, suone fluxerit de vulnere.
  6. respondit his Romanus: ‘eccum, praesto sum:
  7. meus iste sanguis verus est, non bubulus.
  8. agnoscis illum quem loquor, miserrimc
  9. pagane, vestri sanguinem sacrum bovis,
  10. cuius litata caede permadescitis?
  11. summus sacerdos nempe sub terram scrobe
  12. acta in profundum consecrandus mergitur,
  13. mire infulatus, festa vittis tempora
  14. p.296
  15. nectens, corona tum repexus aurea,
  16. cinctu Gabino sericam fultus togam.
  17. tabulis superne strata texunt pulpita
  18. rimosa rari pegmatis conpagibus,
  19. scindunt subinde vel terebrant aream
  20. crebroque lignum perforant acumine,
  21. pateat minutis ut frequens hiatibus.