Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. horror stupentem persecutorem subit
  2. timorque et ira pectus in caliginem
  3. vertere; nescit vigilet anne somniet,
  4. miratur haerens quod sit ostenti genus,
  5. formido frangit, armat indignatio.
  6. nec vim domare mentis effrenae potest,
  7. nec quo furoris tela vertat invenit,
  8. postremo medicum saevus insontem iubet
  9. reum citari; nundinatum hunc arguit
  10. mercede certa pactus ut conluderet:
  11. aut ferrum in ore nil agens et inritum
  12. versasse frustra seu retunsis tactibus
  13. aut arte quadam vulnus inlatum breve,
  14. quod sauciata parte linguam laederet
  15. nervos nec omnes usquequaque abscideret.
  16. manere salvam vocis harmoniam probe
  17. non posse, inani concavo verba exprimi,
  18. quae concrepare ligula moderatrix facit,
  19. esto ut resultet spiritus vacuo specu,
  20. echo sed extat inde, non oratio.