Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. dubitasne verti posse naturae statum,
  2. cui facta forma est, qualis esset primitus?
  3. hanc nempe factor vertere, ut libet, potest
  4. positasque leges texere ac retexere,
  5. linguam loquella ne ministram postulet.
  6. vis scire nostri numinis potentiam?
  7. fluctus liquentis aequoris pressit pede:
  8. natura fluxa ac tenuis in solidum coit,
  9. quam dispar illis legibus quis condita est!
  10. solet natatus ferre, fert vestigia.
  11. habet usitatum munus hoc divinitas
  12. quae vera nobis colitur in Christo et Patre,
  13. mutis loquellam, percitum claudis gradum,
  14. p.292
  15. surdis fruendam reddere audientiam,
  16. donare caecis lucis insuetae diem.
  17. haec si quis amens fabulosa existimat,
  18. vel ipse tute si parum fidelia
  19. rebare pridem, vera cognoscas licet:
  20. habes loquentem, cuius amputaveras
  21. linguam: probatis cede iam miraculis.’