Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quid differo, inquit ille, ‘utrosque perdere,
  2. puerum ac magistrum, conplices sectae inpiae?
  3. gladius recidat vile vix hominis caput
  4. infantis, istum flamma vindex concremet,
  5. sit his sub uno fine dispar exitus.’
  6. perventum ad ipsum caedis inplendae locum,
  7. natum gerebat mater amplexu et sinu,
  8. p.284
  9. ut primitivum crederes fetum geri
  10. Deo offerendum sancti Abelis ferculo,
  11. lectum ex ovili, puriorem ceteris.
  12. puerum poposcit carnifex, mater dedit,
  13. nec inmorata est fletibus, tantum osculum
  14. inpressit unum: vale, ait, ‘dulcissime,
  15. et cum beatus regna Christi intraveris,
  16. memento matris, iam patrone ex filio.’
  17. dixit: deinde dum ferit cerviculam
  18. percussor ense, docta mulier psallere
  19. hymnum canebat carminis Davitici:
  20. ' pretiosa sancti mors sub aspectu Dei,
  21. tuus ille servus, prolis ancillae tuae.'