Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. talia retexens explicabat pallium
  2. manusque tendebat sub ictu et sanguine,
  3. venarum ut undam profluam manantium
  4. et palpitantis oris exciperet globum:
  5. excepit, et caro adplicavit pectori.
  6. at parte campi ex altera inmanem pyram
  7. texebat ustor fumidus pinu arida,
  8. sarmenta mixtim subdita et faeni struem
  9. spargens liquato rore ferventis picis,
  10. quo flamma pastu cresceret ferocius.
  11. et iam retortis bracchiis furca eminus
  12. Romanus actus ingerebatur rogo:
  13. scio, inquit ille, ‘non futurum ut concremer,
  14. nec passionis hoc genus datum est mihi,
  15. et restat ingens quod fiat miraculum.’
  16. haec eius orsa sequitur inmensus fragor
  17. nubis ruentis, nimbus undatim nigro
  18. p.286
  19. praeceps aquarum flumine ignes obruit.
  20. aiunt olivo semiconbustas faces,
  21. sed vincit imber iam madentem fomitem.