Liber Peristephanon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- ‘o non virile robur, o molles manus!
- unam labantis dissipare tam diu
- vos non potesse fabricam corpusculi!
- vix iam cohaeret, nec tamen penitus cadit,
- vincens lacertos dexterarum inertium.
- citius cadaver dentibus carpunt canes,
- longeque morsus vulturum efficacior
- ad devorandas carnis offas mortuae,
- languetis inbelli fame ac fatiscitis,
- gula est ferina, sed socors edacitas.’
- exarsit istis turbida ira iudicis
- seque in supremam concitat sententiam:
- ‘si te morarum paenitet, finem citum
- subeas licebit: ignibus vorabere
- damnatus et favilla iam tenuis fies.’
- abiens at ille, cum foro abriperent virum
- truces ministri, pone respectans ait:
- ‘appello ab ista, perfide, ad Christum meum
- crudelitate, non metu mortis tremens,
- sed ut probetur esse nil quod iudicas.’