Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. populare quiddam sub colore gloriae
  2. inlitterata credidit frequentia,
  3. ut se per aevum consecrandos autument,
  4. si bella divis ceu gigantes inferant
  5. victique flammis obruantur montium.
  6. hoc tu parasti, pcrdite, spectaculum
  7. cladis cruentae de necandis 1 civibus,
  8. quos ut profanos inpiati et saeculi
  9. reos necesse est te magistro interfici:
  10. tu causa mortis, tu malorum signifer.
  11. ni fallor, aequum est ut, quod auctor inprobus
  12. tolerare multos conpulisti ut carnifex,
  13. in te recurrat, proque tantis caedibus,
  14. quae mox futurae, primus exitium luas,
  15. feras et ipse quod ferendum suaseras.’
  16. his ille contra reddit ore libero:
  17. ‘amplector, o praefecte, nec me subtraho,
  18. ut pro fideli plebe solus inmoler,
  19. p.236
  20. dignus subire cuncta, si me consulis,
  21. quaecumque vestra iusserit crudelitas.