Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. refert repulsus miles ad subsellia
  2. plebis rebellis esse Romanum ducem,
  3. flagrare cunctos pervicaci audacia,
  4. iugulos retectos obstinate opponere,
  5. quo gloriosa morte fortes oppetant.
  6. praeceps iubetur inde Romanus rapi
  7. solusque ut incitator et fax omnium
  8. pro contumaci plebe causam dicere,
  9. it non resistens seque vinciri petit
  10. flexas et ultro torquet in tergum manus.
  11. amor coronae paene praevenit trucem
  12. lictoris artem sponte nudas offerens
  13. p.234
  14. costas bisulcis exsecandas ungulis.
  15. inrumpit altum limen et praeconibus
  16. stupore mutis ipse tortorem trahit.
  17. adstanti ob ora sic tyrannus incipit:
  18. ‘infame monstrum, vilis, intestabilis,
  19. tu ventilator urbis et vulgi levis
  20. procella mentes inquietas mobiles,
  21. ne se inperita turba dedat legibus.