Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. intrare servis idolorum ac daemonum
  2. sanctam salutis non licet nostrae domum,
  3. ne polluatur purus orandi locus;
  4. confido Sancto in Spiritu numquam tibi
  5. dandum ut beatum limen attingas pede,
  6. nisi forte noster factus in nostrum gregem
  7. mereare sumi, quod Pater faxit Deus.’
  8. incensus his Asclepiades iusserat
  9. eviscerandum corpus eculeo eminus
  10. pendere et uncis vinculisque crescere.
  11. apparitores sed furenti suggerunt
  12. illum vetusta nobilem prosapia
  13. meritisque multis esse primum civium,
  14. iubet amoveri noxialem stipitem,
  15. plebeia clarum poena ne damnet virum.
  16. tundatur, inquit, ‘terga crebris ictibus
  17. plumboque cervix verberata extuberet.
  18. persona quaeque conpetenter plectitur
  19. magnique refert vilis an sit nobilis;
  20. gradu reorum forma tormentis datur.’