Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. per huius alvi fida conceptacula,
  2. per hospitalem mense bis quino larem,
  3. si dulce nostri pectoris nectar tibi,
  4. si molle gremium, grata si crepundia,
  5. persiste et horum munerum auctorem adsere.
  6. quanam arte nobis vivere intus coeperis,
  7. nihilumque et illud, unde corpus, nescio;
  8. novit animator solus et factor tui.
  9. inpendere ipsi, cuius ortus munere es;
  10. bene in datorem quod dedit refuderis.’
  11. talia canente matre iam laetus puer
  12. virgas strepentes et dolorem verberum
  13. ridebat. hic tum cognitor pronuntiat:
  14. ‘claudatur infans carcere et tanti mali
  15. Romanus auctor torqueatur acrius.’
  16. p.282
  17. illum recentes per cicatricum vias
  18. denuo exarabant, quaque acutum traxerant
  19. paulo ante ferrum, mox recrudescentibus
  20. plagis apertas persequebantur notas,
  21. quos iam superbus victor ignavos vocat.