Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. comam cutemque verticis revulserat
  2. a fronte tortor, nuda testa ut tegmine
  3. cervicem adusque dehonestarct caput;
  4. p.280
  5. clamabat illa: ' patere; gemmis vestiet
  6. apicem hunc corona regio ex diademate.'
  7. linguam tyrannus amputari iusserat
  8. uni ex ephebis; mater aiebat: ' satis
  9. iam parta nobis gloria est; pars optima
  10. Deo inmolatur ecce nostri corporis;
  11. digna est fidelis lingua quae sit hostia.
  12. interpres animi, enuntiatrix sensuum,
  13. cordis ministra, praeco operti pectoris,
  14. prima offeratur in sacramentum necis
  15. et sit redemptrix prima membrorum omnium;
  16. ducem dicatam mox sequentur cetera.'
  17. his Maccabeos incitans stimulis parens
  18. hostem subegit subiugatum septies,
  19. quot feta natis, tot triumphis inclyta;
  20. me partus unus ut feracem gloriae,
  21. mea vita, praestet, in tua est situm manu.