Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. exemplum ad istud nitere, o fortis puer,
  2. generosa prolis, matris et potentia,
  3. omnes capaces esse virtutum Pater
  4. mandavit annos, neminem excepit diem,
  5. ipsis triumphos adnuens vagitibus.
  6. scis, saepe dixi, cum docenti adluderes
  7. et garrulorum signa verborum dares,
  8. Isaac fuisse parvulum patri unicum,
  9. qui, cum inmolandus aram et ensem cerneret,
  10. ultro sacranti colla praebuerit seni.
  11. narravi et illud nobile ac memorabile
  12. certamen, una matre quod septem editi
  13. gessere pueri, sed tamen factis viri,
  14. hortante eadem matre in ancipiti exitu
  15. poenae et coronae sanguini ut ne parcerent.
  16. videbat ipsos apparatus funerum
  17. praesens suorum nec movebatur parens
  18. laetata quotiens aut olivo stridula
  19. sartago frixum torruisset puberem
  20. dira aut cremasset lamminarum inpressio.