Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ‘puto inbecillo, nate, turbaris metu
  2. et te doloris horror adflictum domat,
  3. non hanc meorum viscerum stirpem fore
  4. Deo spopondi, non in hanc spem gloriae
  5. te procreavi, cedere ut leto scias.
  6. aquam bibendam postulas, cum sit tibi
  7. fons ille vivus praesto, qui semper fluit
  8. et cuncta solus inrigat viventia,
  9. intus forisque spiritum et corpus simul,
  10. aeternitatem largiens potantibus.
  11. p.278
  12. venies ad illud mox fluentum, si modo
  13. animo ac medullis solus ardor aestuet
  14. videre Christum, quod semel potum adfatim
  15. sic sedat omnem pectoris flagrantiam
  16. vita ut beata iam sitire nesciat.
  17. hic, hic bibendus, nate, nunc tibi est calix,
  18. mille in Bethleem quem biberunt parvuli:
  19. oblita lactis et papillarum inmemor
  20. aetas amaris, mox deinde dulcibus
  21. refecta poclis mella sumpsit sanguinis.