Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quae cautis illud perpeti spectaculum,
  2. quis ferre possit aeris aut ferri rigor?
  3. inpacta quotiens corpus attigerat salix,
  4. tenui rubebant sanguine uda vimina,
  5. quem plaga flerat roscidis livoribus.
  6. ferunt minaces verberantium genas
  7. inlacrimasse sponte dimanantibus
  8. guttis per ora barbarum frementia,
  9. scribas et ipsos et coronam plebium
  10. proceresque siccis non stetisse visibus.
  11. at sola mater hisce lamentis caret,
  12. soli sereno frons renidet gaudio;
  13. stat in piorum corde pietas fortior
  14. amore Christi contumax doloribus
  15. firmatque sensum mollis indulgentiae.
  16. sitire sese parvus exclamaverat: '
  17. animae aestuantis ardor in cruciatibus
  18. hoc exigebat, lymphae ut haustum posceret:
  19. quem torva mater eminus triste intuens
  20. vultu et severis vocibus sic increpat: