Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. respondit ille: ‘mater, et matri Deus.
  2. illa ex parente Spiritu docta inbibit
  3. quo me inter ipsa pasceret cunabula;
  4. ego, ut gemellis uberum de fontibus
  5. lac parvus hausi, Christum et hausi credere.’
  6. ergo ipsa mater adsit, exclamat, cedo,
  7. Asclepiades; ‘disciplinae et exitum
  8. tristem suae magistra spectet inpia,
  9. male eruditi torqueatur funere
  10. infantis orba, quemque corrupit fleat.
  11. absit ministros vilis ut muliercula
  12. nostros fatiget: quantulus autem dolor
  13. vexabit artus mortis auxilio brevis!
  14. oculi parentis punientur acrius
  15. quam si cruentae membra carpant ungulae.’
  16. vix haec profatus pusionem praecipit
  17. p.276
  18. sublime tollant et manu pulsent nates,
  19. mox et remota veste virgis verberent
  20. tenerumque duris ictibus tergum secent,
  21. plus unde lactis quam cruoris defluat.