Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. hanc ille sancti martyris vocem libens
  2. amplexus unum de caterva infantium
  3. parvum nec olim lacte depulsum capi
  4. p.274
  5. captumque adesse praecipit. quidvis roga,
  6. inquit, sequamur quod probant pusio.
  7. Romanus ardens experiri innoxiam
  8. laetantis oris indolem filiole, ait,
  9. ‘dic, quid videtur esse verum et congruens,
  10. unumne Christum colere et in Christo Patrem,
  11. an conprecari mille formarum deos?’
  12. adrisit infans nec moratus rettulit:
  13. ‘est quidquid illud, quod ferunt homines Deum,
  14. unum esse oportet et quod uni est unicum,
  15. cum Christus hoc sit, Christus est verus Deus.
  16. genera deorum multa nec pueri putant.’
  17. stupuit tyrannus sub pudore fluctuans;
  18. nec vim decebat innocenti aetatulae
  19. inferre leges, nec loquenti talia
  20. furor sinebat efferatus parcere.
  21. quis auctor, inquit, vocis est huius tibi?