Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. contemne praesens utile, o prudens homo,
  2. quod terminandum, quod relinquendum est tibi;
  3. omitte corpus, rem sepulcri et funeris;
  4. tende ad futuram gloriam, perge ad Deum;
  5. agnosce qui sis, vince mundum et saeculum.’
  6. vixdum elocutus martyr hanc peregerat
  7. orationem, cum furens interserit
  8. Asclepiades: ‘vertat ictum carnifex
  9. in os loquentis, inque maxillas manum
  10. sulcosque acutos et fidiculas transferat.
  11. verbositatis ipse rumpatur locus,
  12. scaturrientes perdat ut loquacitas
  13. sermonis auras perforatis follibus,
  14. quibus sonandi nulla lex ponit modum;
  15. ipsa et loquentis verba torqueri volo.’
  16. inplet iubentis dicta lictor inpius;
  17. charaxat ambas ungulis scribentibus
  18. genas, cruentis et secat faciem notis,
  19. hirsuta barbis solvitur carptim cutis,
  20. et mentum adusque vultus omnis scinditur.