Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. martyr fluentem fatur inter sanguinem:
  2. ‘grates tibi, o praefecte, magnas debeo,
  3. quod multa pandens ora iam Christum loquor,
  4. artabat ampli nominis praeconium
  5. meatus unus, inpar ad laudes Dei.
  6. rimas patentes invenit vox edita
  7. multisque fusa rictibus reddit sonos
  8. hinc inde plures, et profatur undique
  9. Christi Patrisque sempiternam gloriam,
  10. tot ecce laudant ora quot sunt vulnera.’
  11. tali repressus cognitor constantia
  12. cessare poenam praecipit, tunc sic ait:
  13. ‘per solis ignes iuro, qui nostros dies
  14. p.268
  15. reciprocatis administrat circulis,
  16. cuius recursu lux et annus ducitur,
  17. ignes parandos iam tibi tristis rogi,
  18. qui fine digno corpus istud devorent,
  19. quod perseverans tam resistit nequiter
  20. sacris vetustis, nec dolorum spiculis
  21. victum fatiscit, fitque poenis fortius.