Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nec terrearis turba circumstantium:
  2. hoc perdo solum quod peribit omnibus,
  3. regi, clienti, pauperique et diviti;
  4. sic vernularum, sic senatorum caro
  5. tabescit imo cum sepulcro condita est.
  6. iactura vilis mordet et damnum leve
  7. si, quo carendum est, perdere extimescimus:
  8. cur, quod necesse est, non voluntas occupat?
  9. natura cur non vertit in rem gloriae?
  10. legale damnum deputemus praemiis.
  11. sed praemiorum forma quae sit fortibus
  12. videamus, illa nempe quae numquam perit,
  13. caelo refusus subvolabit spiritus,
  14. Dei parentis perfruetur lumine
  15. regnante Christo stans in arce regia.
  16. quandoque caelum ceu liber plicabitur,
  17. cadet rotati solis in terram globus,
  18. spheram ruina menstrualem destruet;
  19. Deus superstes solus et iusti simul
  20. p.266
  21. cum sempiternis permanebunt angelis.