Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. putate ferrum triste chirurgos meis
  2. inferre costis, quod secat salubriter,
  3. non est amarum quo reformatur salus:
  4. videntur isti carpere artus tabidos,
  5. sed dant medellam rebus intus vividis.
  6. quis nescit autem quanta corruptela sit
  7. contaminatae carnis ac solubilis?
  8. sordet, tumescit, liquitur, foetet, dolet,
  9. inflatur ira, solvitur libidine,
  10. plerumque felle tincta livores trahit.
  11. p.264
  12. aurum regestum nonne carni adquiritur?
  13. inlusa vestis, gemma, bombyx, purpura
  14. in carnis usum mille quaeruntur dolis,
  15. luxus vorandi carnis arvinam fovet,
  16. carnis voluptas omne per nefas ruit.
  17. medere, quaeso, carnifex, tantis malis,
  18. concide, carpe fomitem peccaminum,
  19. fac ut resecto debilis carnis situ
  20. dolore ab omni mens supersit libera
  21. nec gestet ultra quod tyrannus amputet.