Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nec distat, ignis et fidiculae saeviant,
  2. p.262
  3. an corpus aegrum languor asper torqueat,
  4. cum saepe morbos maior armet saevitas. 1
  5. non ungularum tanta vis latus fodit
  6. mucrone quanto dira pulsat pleurisis,
  7. nec sic inusta lamminis ardet cutis,
  8. ut febris atro felle venas exedit
  9. vel summa pellis ignis obductus coquit
  10. papulasque fervor aestuosus excitat:
  11. credas cremari stridulis cauteribus.
  12. miserum putatis, quod retortis pendeo
  13. extentus ulnis, quod revelluntur pedes,
  14. conpago nervis quod sonat crepantibus:
  15. sic eiulantes ossa clamant dividi,
  16. nodosa torquet quos podagra et artrisis.
  17. horretis omnes hasce carnificum manus,
  18. num mitiores sunt manus medentium,
  19. laniena quando saevit Hippocratica?
  20. vivum secatur viscus et recens cruor
  21. scalpella tinguit dum putredo abraditur.