Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. dolet quod error pectori insedit tuo,
  2. populos quod istos perditos 1 tecum trahis.
  3. currunt frequentes undique ad spectaculum,
  4. gentile vulgus, heu, gemenda corpora,
  5. crudumque nostrae sortis exemplum tremunt.
  6. audite cuncti: clamo longe ac praedico,
  7. emitto vocem de catasta celsior:
  8. Christus paternae gloriae splendor, Deus,
  9. rerum creator, noster idem particeps
  10. spondet salutem perpetem credentibus,
  11. animae salutem, sola quae non occidit
  12. sed iuge durans dispares casus subit;
  13. aut luce fulget aut tenebris mergitur;
  14. Christum secuta Patris intrat gloriam,
  15. disiuncta Christo mancipatur Tartaro.
  16. curanda mercis qualitas, quaenam mihi
  17. contingat olim perpetis substantiae;
  18. nam membra parvi pendo quo pacto cadant,
  19. casura certe lege naturae suae.
  20. instat ruina; quod resolvendum est, ruat.