Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. praefectus istis inminens negotiis
  2. Asclepiades ire mandat milites
  3. ecclesiasten usque de sacrariis
  4. raptare plebem mancipandam vinculis
  5. ni disciplinam Nazarenam respuat.
  6. mox ipse templum cogitans inrumpere
  7. et dissipare sancta sanctorum studens
  8. armis profanus praeparabat inpiis
  9. altaris aram funditus pessum dare
  10. foresque et ipsas in ruinam solvere.
  11. praecurrit index his repente cognitis
  12. Romanus acris heros excellentiae,
  13. venire in armis perduelles nuntiat
  14. animos paventum praestruens hortatibus,
  15. stent ut parati neve cedant turbini.
  16. conspirat uno foederatus spiritu
  17. grex Christianus, agmen inperterritum
  18. matrum, virorum, parvulorum, virginum;
  19. fixa et statuta est omnibus sententia
  20. fidem tueri vel libenter emori.