Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sum mutus ipse, sed potens facundiae
  2. mea lingua Christus luculente disseret.
  3. ipse explicabit quos supremo spiritu
  4. daemon tumultus, dum domatur, moverit,
  5. furore pestis peior in novissimo.
  6. sic vulneratus anguis ictu spiculi
  7. ferrum remordet et dolore saevior
  8. quassando pressis inmoratur dentibus,
  9. hastile fixum sed manet profundius
  10. nec cassa sentit morsuum pericula.
  11. Galerius orbis forte Romanae statum
  12. ductor regebat, ut refert antiquitas,
  13. inmitis, atrox, asper, inplacabilis.
  14. edicta late mundum in omnem miserat,
  15. Christum negaret quisque mallet vivere.
  16. haec ille serpens ore dictat regio,
  17. qui mortuorum de sepulcris exiens
  18. clamat: ‘quid ante tempus adventu cito
  19. p.232
  20. mea regna solvis? parce, Fili altissimi,
  21. vel possidere corda porcorum iube.’