Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. cognostis ipsum: nunc colendi agnoscite
  2. ritum modumque, quale sit templi genus,
  3. quae dedicari sanxerit donaria,
  4. quae vota poscat, quos sacerdotes velit,
  5. quod mandet illic nectar inmolarier.
  6. aedem sibi ipse mente in hominis condidit
  7. vivam, serenam, sensualem, flabilem,
  8. solvi incapacem posse, nec destructilem,
  9. pulchram, venustam, praeminentem culmine,
  10. discriminatis inlitam coloribus.
  11. illic sacerdos stat sacrato in limine,
  12. foresque primas virgo custodit Fides
  13. innexa crines vinculis regalibus;
  14. poscit litari victimas Christo et Patri
  15. quas scit placere, candidatas, simplices:
  16. frontis pudorem, cordis innocentiam,
  17. p.254
  18. pacis quietem, castitatem corporis,
  19. Dei timorem, regulam scientiae,
  20. ieiuniorum parcitatem sobriam,
  21. spem non iacentem, semper et largam manum.