Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ex his amoenus hostiis surgit vapor
  2. vincens odorem balsami, turis, croci,
  3. auras madentes Persicorum aromatum.
  4. sublatus inde caelum adusque tollitur
  5. et prosperatum dulce delectat Deum.
  6. hanc disciplinam quisquis infensus vetat,
  7. vetat probatum vivere et sanctum sequi,
  8. vetat vigorem mentis alte intendere,
  9. nostrique acumen ignis ad terram vocat,
  10. nec excitari vim sinit prudentiae.
  11. o mersa limo caecitas gentilium!
  12. o carnulenta nationum pectora!
  13. o spissus error! o tenebrosum genus
  14. terris amicum, deditum cadaveri,
  15. subiecta semper intuens, numquam supra!
  16. furorne summus ultima et dementia est
  17. deos putare, qui creantur nuptiis,
  18. rem spiritalem terrulente quaerere,
  19. elementa mundi consecrare altaribus,
  20. id quod creatum est conditorem credere,