Liber Peristephanon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- vis una Patris, vis et una est Filii
- unusque, ab uno lumine splendor satus
- pleno refulsit claritatis numine.
- natura simplex pollet unius Dei,
- et quidquid usquam est una virtus condidit,
- caelum solumque, vim marini gurgitis,
- globos dierum noctiumque praesides,
- ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila,
- septemtriones, Hesperos, aestus, nives,
- fontes, pruinas et metalla et flumina,
- praerupta, plana, montium convallia,
- feras, volucres, reptiles, natatiles,
- iumenta, pecua, subiugales, beluas,
- flores, frutecta, germina, herbas, arbores,
- quae sunt odori, quaeque vernant esui.
- haec non labore et arte molitus Deus
- sed iussione, quam potestas protulit,
- mandavit esse; facta sunt quae non erant,
- Verbo creavit omniformem machinam;
- virtus paterna semper in verbo fuit.
p.252