Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. ignosco fatuis haec tamen vulgaribus,
  2. quos lana terret discolora in stipite,
  3. quos saepe falsus circulator decipit,
  4. quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidac
  5. edentularum cantilenae suaserint.
  6. vos eruditos miror et doctos viros,
  7. perpensa vitae quos gubernat regula,
  8. nescire vel divina vel mortalia
  9. quo iure constent, quanta maiestas regat
  10. quidquid creatum est, quae creavit omnia.
  11. Deus perennis, res inaestimabilis,
  12. non cogitando, non videndo clauditur,
  13. excedit omnem mentis humanae modum
  14. nec conprehendi visibus nostris valet,
  15. extraque et intus inplet ac superfluit.
  16. intemporalis, ante quam primus dies,
  17. esse et fuisse semper unus obtinet;
  18. lux ipse vera, veri et auctor luminis,
  19. cum lumen esset, lumen effudit suum:
  20. ex luce fulgor natus hic est Filius.