Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. tum quod Dianam molle succinctam vident,
  2. venantis arcum pertimescunt virginis;
  3. si forte vultum tristioris Herculis
  4. liquore crispo massa finxit fusilis,
  5. clavam minari, ni colatur, creditur.
  6. iam quis paventum corda terror occupat
  7. Iunonis iram si polite expresserit?
  8. velut retortis intuens obtutibus
  9. avertat ora de litantis hostia,
  10. lapis severa fronte mentitur minas.
  11. miror quod ipsum non sacrastis Mentorem,
  12. nec templum et aras ipse Phidias habet,
  13. p.250
  14. fabri deorum vel parentes numinum,
  15. qui si caminis institissent segnius,
  16. non esset ullus Iuppiter conflatilis.
  17. non erubescis, stulte, pago dedite,
  18. te tanta semper perdidisse obsonia
  19. quae dis ineptus obtulisti talibus,
  20. quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines,
  21. fracta et liquata contulerunt vascula?