Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. fuliginosi ture placantur lares,
  2. et respuuntur consecrata holuscula?
  3. aut unde maior esse maiestas focis
  4. quam nata in hortis sarculatis creditur?
  5. p.248
  6. si numen ollis, numen et porris inest.
  7. sed pulchra res est forma in aere sculptilis.
  8. quid inprecabor officinis Graeciae,
  9. quae condiderunt gentibus stultis deos?
  10. forceps Myronis, malleus Polycliti
  11. natura vestrum est atque origo caelitum.
  12. ars seminandis efficax erroribus,
  13. barbam rigentem dum Iovis circumplicat,
  14. dum defluentem leniter flectens comam
  15. limat capillos et corymbos Liberi,
  16. et dum Minervae pectus hydris asperat,
  17. iniecit atram territis formidinem,
  18. ut fulmen aeris ceu Tonantis horreant,
  19. tremant venenum sibilantis Gorgonae,
  20. putent ephebum post triumphos Indicos
  21. ferire thyrso posse, cum sit ebrius.